[49]
tum
vero elatus est1 spe posse se2, quoniam togatum domestici belli
exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum
externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum
est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius
imperi sica deprensa3; tum ille cui nulla hostium diutius urbs
umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines
moenium obiectas4 semper vi ac virtute perfregit, obsessus
ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione
timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn.
Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt,
miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis
fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre,
cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare
alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire
domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem
rei publicae gloriosum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.