[97]
accepi, pontifices, magnum atque incredibilem
dolorem: non nego, neque istam mihi adscisco sapientiam
quam non nulli in me requirebant, qui me animo nimis fracto
esse atque adflicto loquebantur. an ego poteram, cum a tot
rerum tanta varietate divellerer, quas idcirco praetereo quod
ne nunc quidem sine fletu commemorare possum, infitiari me
esse hominem et communem naturae sensum repudiare?
tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium
ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea
rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem,
eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non
sentit, stuporem potius quam virtutem putarem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.