next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. Cum multa divinitus, pontifices, a1 maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod2 eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo3 religiones4, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. quod si ullo tempore magna causa in5 sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur. [2] vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum6 in re publica7 ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur8, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. [3] sed quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica9 sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit.


1 a om. PB

2 quod quod vos c

3 re p. bene gerenda Muell. (ut ad Quir. § 21)

4 religiones scripsi ante sapienter: religionibus codd. (ut pro omnis l. 8 habent PB omnibus): religionum ius Halm: religionibus sap. interpretandis ut Lange ita k

5 in ut Baiter ita k: ante iudicio conl. Lange

6 post improborum habent PBς amore bonorum (timore bonorum M): om. Hbk

7 in re p. ut Orelli ita Hbc: rei p. P et pler.: re p. GMK

8 rescidentur Rueck: -antur Ernesti

9 pub. om. PBς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: