[96]
dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus,
—nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae
laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur,
et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum
et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis,
consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus
Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me
impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si
vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas
futuras. quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae
discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis
amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae
familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui
meorum civium, remque publicam concidere12 unius3 discessu
quam omnium interitu occidere malui. speravi, id quod
accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si
una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam4
recreari5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.