[83]
quaere haec1
ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat
omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud
sororem tuam occultantem se capite demisso. sed si patrem
tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri,
nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo
tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem
illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum
—si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter
vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus
non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati
poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem
rogatione praescripta2 est?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.