[77]
esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici.
cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis
postulavit? quis diem dixit? potest igitur damnati poenam
sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare?
quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro1 populo fecisti,
potes dicere? sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit,
ut nemo civis Romanus aut libertatem2 aut civitatem possit
amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in
tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adoptatione
legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum
auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem
haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si
tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum?
certe non. quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non
ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita
comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit
invitus amittere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.