[74]
proximus est huic dignitati1 ordo
equester: omnes omnium publicorum societates de meo
consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima
decreta fecerunt. scribae, qui nobiscum in rationibus
monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis
in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse
voluerunt. nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani
aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri
conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui
non amplissime non modo de salute mea sed etiam de
dignitate decreverint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dignitate Karsten
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.