[73]
quod enim est
in terris commune tantum tantulumve consilium1, quod non
de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et
pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque
et gentium omnium ac2 regum consilium senatus:
decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad
me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare
potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse
ullam si non redissem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.