[69]
Pompeius, qui ornatissimam de me sententiam
dixit, vosque, pontifices, qui me vestris sententiis
auctoritatibusque defendistis, non vidistis, legem1 illam esse
nullam, atque esse potius flammam temporis, interdictum
sceleris, vocem furoris; sed prospexistis ne quae2 popularis
in nos aliquando invidia redundaret, si sine populi iudicio
restituti videremur. eodemque consilio M. Bibuli, fortissimi
viri, senatus sententiam secutus est, ut vos de mea domo
statueretis, non quo dubitaret quin ab isto nihil legibus, nihil
religionibus, nihil iure esset actum, sed ne quis oreretur3
aliquando in tanta ubertate improborum qui in meis aedibus
aliquam religionem residere diceret. nam legem quidem
istam nullam esse, quotienscumque de me senatus sententiam
dixit, totiens iudicavit4. quoniam quidem scripto illo
istius sententiam dicere vetabatur5,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.