[57]
Vtrum,
si dies dicta esset, iudicium mihi fuit pertimescendum an
sine iudicio privilegium? iudiciumne1? causa tam turpis
scilicet, homo qui2 eam, si iam esset ignota, dicendo non
possem explicare. an quia causam probare non poteram?
cuius tanta bonitas est ut ea ipsa non modo se, sed etiam
me absentem3 per se probarit. an senatus, an ordines omnes4,
an ii5 qui cuncta ex Italia ad me revocandum convolaverunt,
segniores me praesente ad me retinendum et conservandum
fuissent, in ea causa quam ipse iam parricida talem dicat
fuisse ut me ab omnibus ad meam pristinam dignitatem
exspectatum atque revocatum queratur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.