[127]
'dedicatio magnam,' inquit, 'habet religionem.' nonne
vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem,
pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili
tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce
ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum.
quid? in dedicatione nonne et quis dedicet1 et quid et2 quo
modo quaeritur? an tu haec ita confundis et perturbas ut,
quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare?
quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo
exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus
praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam
quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrari3;
neque tum hoc ille Q. Papirius, qui hanc legem rogavit,
sensit, neque suspicatus est fore periculum ne domicilia aut
possessiones indemnatorum civium consecrarentur. neque
enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat
causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam
admonere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.