[44]
hanc
vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno
plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos
velit? quaero enim quid sit aliud1 nisi2 proscribere3 “velitis ”
“ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs ”
“vt mea sint”: ita enim re, etsi4 aliis verbis, tulit. hoc plebei
scitum5 est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis,
hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate
tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim,
nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi
odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum;
denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus
ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes
ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.