[40]
sed haec de auspiciis, quae ego nunc perbreviter
attingo, acta sunt a te. tu tuo praecipitante iam et
debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti;
tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi
interroganti1 augures responderunt, cum de caelo servatum
sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se
de caelo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab
Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia
adoptatus esses, tribunum non fuisse. tua denique omnis
actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar
egisset, quod2 contra auspicia essent acta, per senatum
rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris
me custodem urbis in urbem relaturum. videte hominis
amentiam * * * per suum3 tribunatum Caesaris actis inligatus
teneretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.