[38]
ita populus Romanus brevi tempore neque
regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex
parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum
et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani,
si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est,
cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et
a patriciis1 prodi necesse est. dixi apud pontifices istam
adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra
omne pontificum ius factam, pro nihilo esse habendam;
qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 a patriciis Bait.: a patricii P1: a patricio P2b rell. (om. a G)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.