[35]
quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in
te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarere1, esse
debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare2 rem
publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari,
non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et
funditus everteres civitatem. respondisti, credo, te ita velle.
Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. non aetas
eius qui adoptabat est quaesita, ut in3 Cn. Aufidio, M. Pupio,
quorum uterque nostra memoria summa senectute alter
Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias
innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae
sunt. tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris
heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti.
ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti
et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum
et hereditatium4 relicto, factus es eius filius contra fas cuius
per aetatem pater esse potuisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.