[80]
quod
si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris1?
quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris
auctorem adumbrare meliorem? sin autem is primus scivit,
quod facile potuit, qui2 propter inopiam tecti in foro pernoctasset,
cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse
Interamnae probaveris? hoc tu igitur, homo popularis,
iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse
oportere, ut, si tribuno plebis rogante '“velitis ivbeatisne”'
Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque
nostrum amittere civitatem? tum igitur maiores nostri
populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura
sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum
nec praetorum decreta3 nec denique universi populi Romani
potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare
possit4.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 〈in aes〉 eius nomen incideris Ant. August. (in eius nomen bk): eius nomen in aes incid. Mueller, improb. Zielinsk.
2 qui Bait.: quum Klotz: om. codd.
3 praetorum decreta (edicta?) scripsi: res tum iudicata codd. (tum Hς, iam Halm, om. b: cf. Verr. v. § 12): rerum iudicatarum auctoritas Madv.: rerum iudicia Reid (Cl. Qu. iv. 173)
4 possit? Muell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.