[2]
vobis hodierno
die constituendum est utrum posthac amentis ac
perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium
praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione
armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum
illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate
humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae
caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium,
alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate
sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum1
in re publica2 ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita
gesta sunt rescinduntur3, erit causa cur consilium maiorum
in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac
merito laudare possimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.