[28]
hanc conspirationem in re
publica bene gerenda, hanc iucundissimam vitae atque officiorum
omnium societatem certi homines fictis sermonibus
et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me
metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum
uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quae
mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque
ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus,
quae meum tempus postularet satis prolixe mihi
polliceretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.