[26]
queritur etiam importuna pestis ex
ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam,
summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem
publicam a quo saepe se et servatam et amplificatam esse
meminisset! extra ordinem ferri nihil placet Clodio1. quid?
de me quod tulisse te dicis, patricida2, fratricida3, sororicida4,
nonne extra ordinem tulisti? an de peste civis, quem ad
modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris
rei publicae, quem ad modum autem tute ipse confiteris,
non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit
tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente
senatu, maerentibus bonis omnibus, totius Italiae precibus
repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano
implorante, senatu poscente, temporibus rei publicae
flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam
dicere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.