[145]
ut, si in
illo paene fato rei publicae obieci meum caput pro vestris
caerimoniis atque templis perditissimorum civium furori
atque ferro, et si iterum, cum ex mea contentione interitus
bonorum omnium quaereretur, vos sum testatus, vobis me
ac meos commendavi, meque atque meum caput ea condicione
devovi ut, si et eo ipso tempore et ante in consulatu
meo commodis meis omnibus, emolumentis, praemiis
praetermissis cura, cogitatione, vigiliis omnibus nihil
nisi de salute meorum civium laborassem, tum mihi re publica
aliquando restituta liceret frui, sin autem mea consilia
patriae non profuissent, ut perpetuum dolorem avulsus a meis
sustinerem: hanc ego devotionem capitis mei, cum ero in
meas sedis restitutus, tum denique convictam esse et commissam
putabo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.