[141]
non potuit ullo modo—quamquam et insolentia dominatus
extulerat animos et erat incredibili armatus audacia—non in
agendo ruere ac saepe peccare, praesertim illo pontifice et1
magistro qui cogeretur docere ante quam ipse didicisset.
Magna vis est cum in2 deorum immortalium numine tum
vero in ipsa re publica. di immortales, suorum templorum
custodem ac praesidem sceleratissime pulsum cum viderent,
ex suis templis in eius aedis3 immigrare nolebant, itaque
istius vaecordissimi mentem cura4 metuque terrebant; res
vero publica quamquam erat exterminata mecum, tamen
obversabatur ante oculos exstinctoris sui, et ab istius inflammato
atque indomito5 furore iam tum se meque repetebat.
qua re quid est mirum si iste metu exagitatus6, furore instinctus,
scelere praeceps, neque institutas caerimonias persequi neque
verbum ullum sollemne potuit effari?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.