[14]
fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne
partes meae paene praecipuae. quem tum Sergius
ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione
illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant?
nonne me? quid? operarum1 illa concursatio nocturna
non a te ipso instituta me frumentum flagitabat?
quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum
aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere
omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem.
sed homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat,
imperitis iniecerat. Cum2 de mea dignitate in templo
Iovis optimi maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente
decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam
necopinata vilitas consecuta est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.