[137]
videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne
id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae
litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem,
hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare
pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem
senatus in loco augusto consecratam iam1 aram tollendam ex
auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea
dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella
patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio
rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano,
everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione
omni violata religionis2 tamen nomine contaminaris, in visceribus
eius qui urbem3 suis laboribus ac periculis conservasset
monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab
aequitum nota doloris4 bonorum omnium sublato Q. Catuli
nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam
quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse
laturam?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iam Bait.: eam codd.
2 religionis Markland: rei PB: rei p. k et corr. c: res GMe visceribus eius qui Jeep (§ 23): hisce (eiusce k) rebus ut (et k) in codd.: eius civis aedibus qui Madv., fort. recte
3 urbem P1: urbe quam (quod w) rell.
4 ab aequitum (equitum B) nota doloris P: ab (ob M) equitum notam doloris HGMe: ac nequitiae nota, dolore Jeep (Verr. ii, § 115): ad perpetuam notam doloris Koch: ad equitum notam, ad dolorem all.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.