[132]
atque ille tamen ad conlegium rettulit,
tu ad quem rettulisti? si quid deliberares, si quid tibi
aut piandum aut instituendum fuisset religione domestica,
tamen instituto ceterorum1 vetere2 ad pontificem detulisses:
novum delubrum cum in urbis clarissimo loco nefando quodam
atque inaudito3 instituto inchoares, referendum ad sacerdotes
publicos non putasti? at si conlegium pontificum
adhibendum non videbatur, nemone horum tibi idoneus
visus est, qui aetate honore auctoritate antecellunt, cum quo4
de dedicatione5 communicares? quorum quidem tu non
contempsisti sed pertimuisti dignitatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tamen inst. ceterorum mg. P2: †tamen Bait. quia `post domestica in P unum verbum erasum est': domestica, more vetere ad pontificem detulisses: nunc novum del. Halm
2 vetere bk (-em M): uterere rell. retulisses Muell.
3 quodam atque inaudito s. l. P2
4 cum quo Muell.: cum eo codd. (ut cum eo Hbk)
5 de dedicatione Halm: dedicationem codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.