[125]
omitto Gabinium;
quid? exemplo tuo bona tua nonne L. Ninnius1, vir omnium
fortissimus atque optimus, consecravit? quod si, quia ad
te pertinet, ratum esse negas oportere, ea2 iura constituisti in
praeclaro tribunatu3 tuo quibus in te conversis recusares, alios
everteres; sin ista consecratio legitima est, quid est quod
profanum in tuis bonis esse possit? an consecratio nullum
habet ius4, dedicatio est religiosa? quid ergo illa tua tum
obtestatio tibicinis, quid foculus, quid preces, quid verba5
prisca valuerunt6? ementiri, fallere, abuti deorum immortalium
numine ad hominum timorem quid7 voluisti? nam
si est illud ratum—mitto Gabinium—tua domus certe et quicquid
habes aliud Cereri est consecratum; sin ille ludus
fuit, quid te impurius, qui religiones omnis pollueris aut
ementiundo aut stuprando?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.