[12]
quid? si utrumque
fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere1
tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda
medicina quae et illud nativum et hoc inlatum2 malum
sanare posset? erat igitur et praesens caritas et futura
fames; non est satis; facta lapidatio est. si ex dolore
plebei3 nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu,
usitatum hominis facinerosi4 scelus; si utrumque, ut et res
esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et
parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica
et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin
utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae
summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam
diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo
negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum
fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini,
nisi videritis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ulcere Hbς all.: vicere P1: viscere P2Bt
2 inlatum scripsi: delictum codd.: oblatum Iw. Mueller (§ 62; Acad. ii. § 48: cf. sublatos pro subiectos § 106): a te fictum Jeep: delicatum Koch: adiectum Madv.
3 plebei PBHb2: plebem G: plebeio bςt
4 facinerosi P: -orosi B rell. (cf. §§ 25, 89; Sest. §§ 81, 95)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.