[118]
quis ergo adfuit? 'frater,' inquit, 'uxoris meae.'
si auctoritatem quaerimus, etsi id est aetatis ut nondum1 consecutus
sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea
propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda;
sin autem scientia est quaesita, quis erat minus peritus quam
is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam
tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem
uxoris tuae fratri tuo germano antelatum videbat. etsi in
eo providisti ne frater te accusare possit. hanc tu igitur dedicationem
appellas, ad quam non conlegium, non honoribus
populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem
quemquam2†, cum haberes in conlegio familiarissimos,
adhibere potuisti? adfuit is, si modo adfuit, quem tu
impulisti, soror rogavit, mater coegit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.