[110]
at quae dea est? bonam esse oportet, quoniam quidem
est abs te dedicata. 'libertas,' inquit, 'est1.' tu2 igitur
domi meae conlocasti, quam ex urbe tota3 sustulisti? tu
cum conlegas tuos summa potestate praeditos negares4 liberos
esse, cum in templum Castoris aditus esset apertus nemini,
cum hunc clarissimum virum, summo genere natum, summis
populi beneficiis usum, pontificem et consularem et singulari
bonitate et modestia praeditum, quem satis mirari quibus
oculis aspicere audeas non queo, audiente populo Romano
a pedisequis conculcari iuberes, cum indemnatum me5 exturbares
privilegiis tyrannicis inrogatis, cum principem orbis
terrae virum inclusum domi contineres, cum forum armatis
catervis perditorum hominum possideres6, libertatis simulacrum
in ea domo conlocabas, quae domus erat ipsa indicium7
crudelissimi tui dominatus et miserrimae populi Romani
servitutis? Eumne potissimum libertas domo sua debuit
pellere, qui nisi fuisset in servorum potestatem civitas tota
venisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.