[104]
O rem quam homines soluti1 ridere non desinant, tristiores
autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne
Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit,
is in2 meam intulit? Huncin3 vos, qui estis antistites caerimoniarum
et sacrorum, auctorem habetis et magistrum
publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec
audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen
horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat?
hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt
summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur?
ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest?
quam4 tu eodem ore, accusando senatum quod severe de
religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.
aspicite5,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.