[85]
sed quid tandem fiet, si haec elapsa de
manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint?
Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in
sufficiendo conlega occupatus. hunc iam qui impedituri
sint1 * * * illa pestis immanis2 importuna Catilinae prorumpet,
qua po3 * * * minatur; in agros suburbanos repente advolabit;
versabitur in urbe4 furor, in curia timor, in foro coniuratio,
in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede
ac loco ferrum flammamque metuemus. quae iam diu
comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis
erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum
diligentia comprimentur5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sint sequitur lacuna in codd. (2 vers. et 5 litt. in ς, 2 vers. in A, variant cett.)
2 pestis immanis (immanis et A) Aπφψω: om. σχ prorumpet Aφω: perrumpet σπψ: perrumperet χ
3 qua po... σχ: qua p. r. Aπψ1: qua populo Romano φ: qua poterit et iam ψ22 advolabit edd. VR: advolavit mei
4 in urbe Halm:...... σχ: L. Catilinae A: in castris (om. versabitur ψ1) πφψω: in rostris Lag. 24
5 comprimentur Lag. 24. Lambinus: confirmentur (-matur φ) mei
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.