next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. quae precatus1 a2 dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei3 magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem4 precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret. [2] quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata5 sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem6 vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur.

et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem7 tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.


1 quae precatus Naugerius: quae deprecatus codd. (cf. Quintil. ix. 4. 107, Creticus et initiis optimus. Quod precatus a dis immortalibus sum): quod precatus Halm (2) cum Quintil.

2 a ς1χψ: ab ς2BAπ

3 fidei Lambinus: fides ςAπ, om. Bχψ

4 eadem idem Boot

5 tralata σπ

6 consulem Boot: consul ei (eum ω) codd.

7 quidem Lag. 9: quidem in cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: