[66]
huiusce
modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod
tu, habere eruditissimum hominem Panaetium1 domi; cuius
oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te
delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi
a senibus, lenissimus. quis vero C. Laelio comior fuit2,
quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior,
sapientior? possum de L. Philo3, de C. Gallo4 dicere haec
eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne
existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem,
moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de
cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres,
domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum.
est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed
tamen naturae similitudo illius ad te magis qui5 ab illo ortus
es6 quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad
imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est
quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae
gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt
meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.