[58]
venio nunc ad M. Catonem, quod est fundamentum1 ac2
robur totius accusationis; qui tamen ita gravis est accusator
et vehemens ut multo magis eius auctoritatem quam criminationem
pertimescam. in quo ego accusatore, iudices,
primum illud3 deprecabor4 ne quid L. Murenae dignitas illius,
ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitae splendor
et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona
M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit5.
Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi,
Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L.
Cottam. erat in eo6 summa eloquentia, summa fides, summa
integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani
quod illius opera tenebatur. saepe hoc maiores natu dicere
audivi, hanc accusatoris eximiam vim et7 dignitatem plurimum8
L. Cottae profuisse. noluerunt sapientissimi homines qui
tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio
ut nimiis9 adversarii viribus abiectus videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.