[11]
intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et
earum unam in reprehensione1 vitae, alteram in contentione
dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
atque harum trium partium prima illa quae gravissima
debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos2 lex magis
quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas de
vita L. Murenae dicere aliquid coegerit. obiecta est enim
Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita
est sed3 in militari labore peragrata. qui si adulescens
patre suo imperatore non meruisset, aut hostem4 aut patris
imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. an5
cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum
filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare
fugiendum fuit, ut6 rebus communiter gestis paene simul
cum patre triumpharet7?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.