[38]
num
tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus,
voluntas militum, quaeque1 cum per se valet multitudine,
cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando
multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis
habet, suffragatio militaris? imperatores enim comitiis
consularibus, non verborum interpretes deliguntur2. qua re
gravis est illa oratio: 'me saucium recreavit, me praeda
donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam
iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit,
ipse cum3 fortis4 tum etiam felix.' hoc quanti putas esse ad
famam hominum ac voluntatem? etenim, si tanta illis
comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum5,
quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque
valuisse?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.