[35]
at enim in praeturae petitione prior renuntiatus est
Servius. pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum
populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit,
eundem in reliquis1 honoribus debeat? quod enim fretum,
quem2 Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis3
agitationes commutationesque fluctuum4, quantas perturbationes
et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies
intermissus aut5 nox interposita saepe perturbat omnia, et
totam opinionem parva non numquam commutat aura
rumoris6. saepe etiam sine ulla aperta causa fit7 aliud atque
existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus
admiretur, quasi vero non ipse fecerit8.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in reliquis Ernesti: reliquis codd.: reliquis in ed. V
2 quem Quintil. viii. 6. 49: quod codd.
3 putatis creditis Quintil.
4 agitationes commutationesque fluctuum Kayser: agitationes commutationes fluctus Quintil.: agitationes quos fluctus ψ2: agitationesque (om. que πφω) fluctuum cett.
5 aut unus aut Quintil. saepe et Quintil.
6 commutat aura rumoris Quintil.: commutata aura rumores (comm. vestrarum mores ς) codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.