[32]
quo quidem in bello virtus enituit egregia
M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi1
statuo2, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione3
esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur.
neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus
fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex
Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis
periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum
et vehemens putaretur. atqui si diligenter quid Mithridates
potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris,
omnibus quibuscum4 populus Romanus bellum gessit hunc
regem5 nimirum antepones. quem L. Sulla maximo et fortissimo
exercitu, pugnax et acer et6 non rudis imperator, ut
aliud nihil dicam, cum bello7 invectum totam in Asiam cum
pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, vehementissime
vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte,
non oppressum reliquit; qui8 rex sibi aliquot annis sumptis
ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe9 conatuque
valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum
suis coniuncturum putaret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ego mihi fort. egomet
2 statuo s, Angelius: statuam mei
3 cum Scipione cum Glabrione Klotz (cf. Liv. xxxvii. 57): del. Ernesti
4 omnibus quibuscum scripsi: omnibus quibus regibus cum ς: omnibus quibuscum regibus Aχψ: omnibus regibus quibuscum πφω
5 regem om. w
6 pugnax et acer et Niebuhr: pugna exetaceret (exaceraret χψ2) σχψ2: pugna excitaret cett. (om. ω)
7 bello Naugerius (2): bellum mei
8 qui s, ed. R: quid mei
9 spe Klotz: ipse codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.