[28]
itaque, ut dixi, dignitas
in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus
fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam
minus1. quod enim omnibus patet et aeque promptum est
mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest.
itaque non modo benefici conlocandi2 spem sed etiam illud
quod aliquamdiu3 fuit '“licet consulere?”' iam perdidistis.
sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque
extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam
valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod
sciunt omnes4 nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis
autem res ideo non putatur quod et perpaucis et
minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini
vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me5
iuris consultum esse6 profitebor. etenim quae de scripto
aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen7 quicquam tam
anguste scriptum est quo ego non possim '“Qua de re
agitur”' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo
respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare8
respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum9
ius nosse et tractare videare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.