[55]
sed pauca quae meum
animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna
conquerar. nam cum saepe antea, iudices, et ex1 aliorum
miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos
eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis
otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his
L. Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum
animo adfectus ut non queam satis neque communem
omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortunamque
miserari. qui primum, dum ex honoribus continuis
familiae maiorumque suorum unum2 ascendere gradum dignitatis
conatus est, venit in periculum ne et ea quae ei3 relicta,
et haec quae ab ipso parta4 sunt amittat, deinde propter
studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen
adducitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.