[18]
omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in
utroque dignitas; videamus cetera.
'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non
est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam1
fugit, cum multi pares2 dignitate fiant, unus autem
primum3 solus possit4 obtinere, non eundem esse ordinem
dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio
gradus habeat5, dignitas autem sit persaepe eadem omnium.
sed quaestura utriusque prope modum pari momento6 sortis
fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam,
tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari
solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam
negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in
quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo
excurrere7 virtus cognoscique posset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.