[3]
completi
sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem
Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum
possessoribus agrariae legi et commodis vestris obsistere.
hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est,
hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros
vobisque dividi, aut denique minui privatorum possessiones
ut in eas vos deducamini. si ostendo non modo non
adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id
agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque
sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter
Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem
non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero
esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa
criminatione qua in me absentem usus est non solum
meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque despexerit?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.