next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1.

* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum. dabitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime pugnantibus restitistis? haec, per deos immortalis! utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur? [2] videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. perscribit in sua lege vectigalia quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. agros emi volt qui dividantur; quaerit pecuniam. videlicet excogitabit aliquid atque adferet. nam superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur. [3] exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in censorum pascuis invenisti? si quid est quod indagaris, inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias? tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: