[6]
quid si est haec multo impudentior? nam
Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, civi datur,
coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed
tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum
est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est
haec: '“Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles.”'
quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui
adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit!
si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et
invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo
ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem
fuisse in mentem venire non posset?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.