[75]
Vt vero totam Italiam suis
praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites,
cognoscite. permittit xviris ut in omnia municipia, in omnis
colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque
colonis agros dari iubet. num obscure maiores opes quam
libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur,
num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra
tollitur? nam cum idem omnem pecuniam, maximam
multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus
obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et
coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae
facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.