[63]
cognoscite nunc alios immensos atque
intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum
importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen
esse quaesitum. hac pecunia iubet agros emi quo deducamini.
non consuevi homines appellare asperius, Quirites,
nisi lacessitus. vellem fieri posset ut a me sine contumelia
nominarentur ei qui se xviros sperant futuros; iam videretis
quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum
potestatem permitteretis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.