[52]
non legibus datis, non auditis verbis imperatoris,
nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates
amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris
aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei
manu Maeote et illis paludibus et itinerum angustiis atque
altitudine montium defendatur, cum imperator in bello
versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reliquum
sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium
omne iudicium et potestas more maiorum debet esse xviri
vendent?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.