[45]
atque illud circumspicite
vestris mentibus una, Quirites. legatos nostros, homines
auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes
liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt.
grave est enim nomen imperi atque id etiam in levi persona
pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine,
cum hinc egressi sunt, abutuntur. quid censetis, cum isti
xviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum
iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo
tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes
futuras?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.