[93]
id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri
appellentur, hi se praetores appellari volebant. quibus
primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini
paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? deinde
anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus
urbanis anteeunt, cum fascibus bini. erant hostiae maiores
in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali,
sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad
praeconem et ad tibicinem immolabantur. deinde patres
conscripti vocabantur. iam vero voltum Considi videre
ferendum vix erat. quem hominem 'vegrandi macie torridum'
Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc
Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus,
Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.