[82]
primo quidem acres, ad vim
prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concrepuerint,
armati in civis et expediti ad caedem esse possint;
deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum
Campanum perferri videbitis. vobis interea, qui illas a
maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas
accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus
relinquetur. at quantum intererit inter vestram et privatorum
diligentiam! quid? Cum a maioribus nostris P. Lentulus,
qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset ut
privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant
pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia
fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet
vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod,
cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam
malum nuntium audisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.