[103]
nam si
ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi
inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati
eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum,
sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego
ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis
eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore
aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem,
tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me consule
conflarent. summum et firmissimum est illud communibus
fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die
maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis
temporibus rei publicae praebeatis. promitto, recipio,
polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut
iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos
universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.